NUPTIALIS Annulus

NUPTIALIS Annulus
NUPTIALIS Annulus
apud Hebraeos, nullus primo, postea rarus fuit, ut diserte scribit Leo Mutin ensis Archisynagogus Venetus, de gli Riti Hebraici part. 4. c. 3. Nimirum non in Nuptiis, sed in ipsis Sponsalibus, primus annuli usus. Unde, quod aliqui habent fidei satis prodigi, sive de Annulo argenteo in D. Annae Caenobio Sanctimonialium Romae servato, velut eo, quô Ioachim et Anna copulati sint, sive de onychino illo, qui ex fide nescio cuius gemmarii, ex Hierosolymis Romam ante saeculum unum et alterum profecti, velut D. Mariae Virginis Deiparae, Perusii reconditur, Auctoribus suis libenter relinquimus. Occupavit autem Annulus Hebraeorum pronubus num mulis seu pretii Sponsalitii locum, quod antiquitus Sponsae arrae vice dari solebat. Unde post praeviam Nuptiis Sponsalium benedictionem, quam publice iterare solent. Magister, qui Nuptiarum sollennibus praeest, accersitis binis testibus, ab illis inquirit, utrum Annulus Sponsalitius; quem eis ipse ostendit, sit aequalis cum nummulo valoris; iisque affirmantibus, rogat utrum Sponsalia rite fuerint peracta; quaeque alia sunt, de quibus vide infra, ubi de Sponsalibus. Idem apud Romanos, graecosque tum veteres, tum recentiores obtinuit. Apud Moscos tamen, Sponsalibus per amicos plerum que perfectis in Nuptialibus ritibus haberi, ut simul ac a Sacerdote traditur iuxta altare Sponsa in Sponsi manum, nec sine Annuli usu, haec ad illius pedes se prosternat, supra vidimus. In Occidentali Ecclesia, Annulum nprimis Nuptiis a Sponso Sponsae datum, quartoque digito insertum esse, scribit Isidor. de Officiis l. 2. c. 19. Et Laurentius Pignorius Ep. 1. et 19. ex veterib. Liturgiis, formulam benedicendi in Nuptiis tum Annulum, tum Coronam huiusmodi affert, Benedic Domine Annulum istum et Coronam istam, ut sicut Annulus circumdat digitum hominis et Corona caput, ita gratia Spiritus S. circumdet Sponsum et Sponsam, ut videant filios et filias usque ad tertiam et quartam generationem et c. Similiter in Ordine romano, cui titul. Ordo ad benedicendam Sponsam, post mutuo a Sacerdote interrogatos Sponsum Sponsamque, illosque copulatos in nomine S. Trinitatis ac eosdem aspersos aquâ benedictâ sequitur: Mox benedicat Annulum. Benedictio Annuli. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Domini et c. Oremus. Benedic Domine Annulum hunc, quem nos in tuo nomine benedicimus, ut quae eam gestaverit, fidelitatem integram suo Sponso tenens, in pace et voluntate tua permaneat, atque in mutua charitate semper vivat. Per Christum Dominum nostrum R. Amen. Deinde Sacerdos aspergat Annulum aquâ benedictâ in modum crucis et Sponsus acceptum Annulum de manu Sacerdotis imponat in digito Annulari sinistrae manus Sponsae, Sacerdote dicente; In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Mox subiungat, Vers. confirma hoc Dens, quod operatus es in nobis. Resp. A Templo S. tuo et c. Oremus. Respice quaesumus Domine super hos famulos tuos, et institutis tuis, quibus propagationem Humani generis ordinâsti, benignus assiste, ut, qui te auctore iunguntur, te auxiliante serventur. Per christum et c. Amen. His expletis, si BENEDICENDAE SINT NUPTIAE Parochus Missam ---- celebret et c. In Archiepiscopali Bononiensi legimus, post cinctos a Parocho candidô quôdam velô, quoad colla, Sponsos, consensumque illorum mutuum indicatum, Parochum eos copulare in nomine Patris et c. dein Annulum aquâ benedictâ aspersum Sponso consignare, qui eum statim accipiens in dextrae manus Annulari, h. e. quarto digito Sponsae illum ponat, dicens, In nomine et c. At alibi plerumque obtinuit, ut sinistrae imponeretur. In Dioecesi Leodiensi, ut ex Parochiali Ernesti Archiepiscopi et
Electoris Coloniensis supra laudato discimus, post celebrata sollenni ritu Sponsalia, in Nuptirs celebrandis, Pastor in Ecclesia, Sponsum ad sinistrum suum latus, Sponsam ad dextram constituit, dein Annulum sibi dari a Sponso petit, simul rubeas chirothecas, quibus insunt tres num muli locô arrae Sponso dandae. Quô factô, annulum suo digito imponit, et chirothecas manu servat; Dehinc de Nuptiis verba faciens, Sponsi Sponsaeque Parentum item et propinquorum consensum explorat, tum de Matrimonii dignitate, usu. fine, eos alloquitur, Annulum benedicit hunc in modum: Adiutorium nostrum et c. —— tu Domine dignare emittere benedictionem tuam super hunc annulum, ut quae istum gestaverit, sit armata virtute celestis defensionis, ut proficiat illi ad vitam aeternam. Per christum et c. Porro acceptâ dextrâ Sponsi, illi chirothecas rubeas imponit, dein manum dextram Sponsae dextrae Sponsi implicans, utriusque dexteras sic complicatas stolâ collô dependente circumligat, verba de mutua Sponsorum promissione interim faciendo. Quem postquam sequuti precantem ambo mutuam fidem publice sunt professi, tum utriusque dextram dissolvit, relictis chirothecis in dextera Sponsae, et Annulum ex suo digito extrahens tradit Sponso, tribus primis digiris manus sinistrae accipiendum, Sponsique dextram annulum tenentem sic dirigit, ut annulum in tres Sponso digiros imponat, dicendo post Sacerdotem, M. Iohanna seu maria hôc Annulô te desponso, in uxorem meam te accipio, et tibi consensum meum praebeo, in nomine Patris, qui nos creavit (dirigendo annulum per dex teram Sponsi, in digitum Sponsae pollici vicinum et statim extrahendo) in nomine Filii, qui nos redemit (imponendo digitum secundo a
pollice, moxque iterum eximendo) in nomine Spiritus S. qui nos illuninaevit (imponendo tertio a pollice digito et ibi Annulum relinquendo) sicque dextram Sponsi Spon sae dextrae complicans coniungensque, pergit Sacerdos, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob vobiscum sit et c. In formula Ecclesiae Argentinensis, a Iohanne Episcopo edita, post adductos ad fores Templi sponsos et habitam de re Matrimoniali oratiunculam, Annulum (aut Arram aliam) benedici, atque mutuô consen su impetratô, accipere Sponsum annulum (vel arrham) de manu Sacerdotis, et imponere in quartum digitum manus Sponsae, legimus solitum, cum his verbis: N. cum hoc annulo (seu arrha) te mihi desponso et in matrimonium coniungo. In nomine Dei et c. In Sacerdotali supra citato, tam arrhas, quam Annulum, reperimus benedictas. In Rituali Anglicano vetusto, postquam Sacerdos ante ostium Ecclesiae interrogavit dotem mulieris, videl. arrhas Sponsales, i. e. Annulum vel pecuniam vel alias res dandas a Sponso Sponsae (quod Subarratio dicitur, sicut quando fit per Annuli dationem, Desponsatio) cumctis audientibus explorat utriusque consensum, dein vir dextrâ suâ tenens Mulieris dextram, fidem ei dat per verba de praesenti vicissimque mulier viro. Quô factô vir aurum, argentum et annulum ponit super scutum vel librum: et quaerit Sacerdos, num Annulus antea fuerit benedictus nec ne; quod si benedictus non fuerit, benedicit eum sollenni formulâ, hincque aquâ benedictâ eum aspergit. Postea accipiens eum tradit Viro, quem hic excipiens primis dextrae suae manus digitis, manu suâ hnistrâ tenens dexteram Sponsae, docente Sacerdote dicit: Annulô hôcce te subarre, atque aurum et argentum hoc tibi dono ac corpore meô te dignor et c.
tuncque profert annulum polici Sponsae, dicens, in nomine Patris; deinde secundo digito, dicens, et Fulii, porro tertio digito, dicens, et Spiritus Sancti; tandem quarto digito, dicens, Amen, ibique dimittit annulum, et c. Vide iterum Seldenum Uxor. Ebraic. l. 2. c. 24. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • HIEROLOGIA Nuptialis — seu Benedictio, quae Sacrorum genus ab Hebraeis et Christianis, uti varia Sacra a Paganis, Nuptiis adhiberi solita est, magna cum religione. Et quidem, praeter sollennem Sponsalium benedictionem, deductioni in Thalamum seu ipsis Nuptiis, alia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUMMULUS nuptialis apud Hebraeos arrha — Et quidem Sponsalia ex pecunia seu Numulo dato, quae Sponsalia argentô facta appellant, ita fiebant. Nummulô, aliôve bonorum genere, quae numinulum saltem valerent, velut arrhâ, legitime datô, puellae consentienti dixerat is, qui adstantibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONA Nuptialis — olim celebri in usu. Apud Hebraeos, in ipsa deductione seu nuptiis, Sponsos antiquissimis iam remporibus coronis ornari solitos fuisse, in Misna legimus. Et quidem Sponsi Corona, sive aurea, sive argentea, sive ex farre tosto formata, atque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANNULI Pronubi — apud Hebraeos: arcessuntur nonullis ab aevo Mosaico, vel saltem Esaiae Prophetae, nixis auctoritate locorum Exodi c. 35. v. 22. et Esaiae c. 3. v. 21. sed in cultu seu mundo tantum ibi censeri annulos manifestum attentius consideranti est. Cerre… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DESPONSATIO — vide infra Nuptialis annulus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIAE — a nubendo, quod nova Nupta seu Sponsa flammeô obnupta seu obvelata ad Sponsum olim deducebatur, Alias Matrimonium, Coniugium etc. erat viri et mulieris coniunctio legitima, vitae societatem continens, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 3. Quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIALES — Mores ritusque prae cipui apud Ebraeos, Paganos et Christianos, sollennes sunt contrahendi nubendique formulae, Arrarum item ac pretii Nuptialis, Annulique ac Coronarum usus, Benedictiones et Sacra Nuptialia, Tempora demum. quibus celebritas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ritual of Marriage —     Ritual of Marriage     † Catholic Encyclopedia ► Ritual of Marriage     The form for the celebration of the Sacrament of Matrimony, as it stands in the Rituale Romanum of the present day, is remarkably simple. It consists of the following… …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”